Sir 17

1Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. 2Et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. 3Numerum dierum, et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. 4Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. 5Creavit ex ipso adiutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi: et disciplina intellectus replevit illos. 6Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. 7Posuit oculum suum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum, 8ut nomen sanctificationis collaudent: et gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrent operum eius. 9Addidit illis disciplinam, et legem vitae hereditavit illos. 10Testamentum aeternum constituit cum illis, et iustitiam et iudicia sua ostendit illis. 11Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum, et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. 12Et mandavit illis unicuique de proximo suo. 13Viae illorum coram ipso sunt semper, non sunt absconsae ab oculis ipsius. 14In unamquamque gentem praeposuit rectorem: 15et pars Dei, Israel facta est manifesta. 16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. 17Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. 18Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit: 19et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terrae. 20Poenitentibus autem dedit viam iustitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis. 21Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua: 22precare ante faciem Domini, et minue offendicula. 23Revertere ad Dominum, et avertere ab iniustitia tua, et nimis odito execrationem: 24et cognosce iustitias et iudicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. 25In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. 26Non demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere. A mortuo quasi nihil, perit confessio. 27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. 28Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! 29Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiae placuerunt. 30Quid lucidius sole? et hic deficiet. Aut quid nequius excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur. 31Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.
Copyright information for VulgS